- SUDORE uno devincere
- SUDORE uno devincereapud Capitolinum in Maximinis, c. 2. Maximinus XVI. lixas unô sudore devicit; locutio e media est palaestra elegans et τεχνικὴ, et significat, πρὶν ἀπειπεῖν, priusquam defatigaretur. Symmachus eadem dere, Tunc Maximinus, ait, sedecim lixas tantâ felicitate prostravit, ut vincendo siugulos nullam sibi requiem intercapedine temporum daret. Alias ita Athletae pugnabant, ut aliquantulum respirarent, quô factô πάλιν εναπεδύϚαντο τοῖς αὐτοῖς ἀγωνίσμασι, rursus inibant eadem certamina. Philo περ. μέθ. Unde idem alibi Aegyptios comparans Athletis ait, διαπνἐυσαντες δὲ τιμωρίας ἐτ᾿ ὀλίγον, ὥςπερ εν τοῖς ἀγῶσιν ἀθληταὶ, Cum vero paulum respirâssent ab ultione, quemadmodum in certaminibus Athletae. Cum vero rigidius certamen iniretur, διαπνεῖν καὶ συλλέγεςθαι δόναμιν εἰς ἑτέραν ἀγωνίας ἀρχὴν, respirare et colligere vires adinstaurandam pugnam, ut idem loquitur, πε. καταςτάσ, ἀρχῆς, non licebat. Quod sponte suâ apud Capitolinum Maximinus fecit, ut robur suum Severo redderet probatum etc. Vide supra ubi de Lucta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.